carmina libraria Adam Freitag, architectura militaris nova et aucta

Testo base di riferimento: Leidae, apud Elzeviros, 1631


Ad eximium virum Adamum Adamum Freitagium Borussum operis auctorem

 

Arces cingere machinis et urbes

Et quocumque lubet locum tueri

Muro pulveris erutaque terra

Cum lacessitur aut lacessit hostis

5

Ex quo fulminis impetum minamur,

Et Quiritibus aut reperta nostris

Vno diruta concidunt sub ictu

Freitagi labor est. Favete chartae

Quos victoria, quos decent triumphi.

10

Vobis pagina laureata surgit,

Illi gloria regiumque nomen.

Res est Regia Regibus probari

Plus, quae Regia sunt, docere Reges.

 

Ex tempore scribebat Daniel Heinsius